Latin · Dactylic hexameter
RUSTICATIONIS
Rafael Landívar, Rusticatio Mexicana 133
Unproofread scanNot analysed yet
Ut dextra pateram supremo e vertice tollat.
Omnia tunc forti manibus subsellia plaudunt
Victori, nomenque canunt, &laudibus ornant.
En tibi primaevo florens ardore juventus,
Cui coelo natura dedit gaudere benigno,
Quam cantu demulcet avis, speciosaque plumis
Oblectat, cui dives ager viridantia praebet
Gramina odorifero semper fulgentia flore,
En tibi, queis exul violenti ad littora Reni
Fallere conabar curas, atque otia, cantus.
Disce tuas magni felices pendere terras,
Divitiasque agri praestantia munera coeli
Explorare animo, &longum indagare tuendo.
Alter inauratos Phoebeo lumine campos
Incautis oculis brutorum more sequatur,
Omniaque ignavus consumat tempora ludis.
Tu tamen interea, magnum cui mentis acumen,
Antiquos exuta, novos nunc indue sensus.
Et reserare sagax naturae arcana professa
Ingenii totas vestigans exere vires,
Thesaurosque tuos grato reclude labore.