# Rusticatio Mexicana 17

Rafael Landívar, Rusticatio Mexicana, 17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rafael-landivar/rusticatio-mexicana/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rafael-landivar/rusticatio-mexicana/17

Ne vero Musas livor consumat amarus,
Ipsa Aganippaeas jussa est augere Sorores.
Non sic argutis florentia prata Caystri
Insonuere modis, niveus cum littore Cycnus
Alterno moriens miscet suspiria cantu.
Sed jam praecipiti labuntur flumina cursu,
Totaque per longum stagni fugit unda canalem,
Qui piger irrorat campos, qui intersecat urbem,
Qui varios sequitur sinuoso fonte meatus,
Abruptis donec spumanti vortice ripis
Volvitur in salsam praeceps per saxa lacunam,
Jordano similis, proprias cum perderet undas
Dulces, mixtus aquis foetentibus Asphaltitae.
Nam puris quamvis Texcuci rura fluentis
Exsudent, dulcique palus se nutriat uada,
Unda tamen salso, mordacique incubat alveo,
Qui latices vitiat, ripasque ingratus acerbat.
Hinc macies herbis, ac tabes horrida campis:
Non ibi sas terrae geniales ducere fructus,
Nec licet armentis jucundum carpere gramen:
Urit enim patulos campos saevissima pestis.
Aequora quin etiam salso foedata sapore
Flumineos propriis pisces a fluctibus arcent.
Quod siquem dulcis pertaesum Chalcidis ardor
Coecus agat salsam nando penetrare paludem,
Postiferas ut tangit aquas, letho occidit atro.
Qualis ubi vetitas ausus volitare per auras
Icarus, ultrices exsolvit funere poenas,
In praeceps actus casu miserandus iniquo
Subdola praeterea fallit maris unda phasellos: (13) 320

---

Rafael Landívar, Rusticatio Mexicana. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rusticatio_Mexicana.
