# Rusticatio Mexicana 32

Rafael Landívar, Rusticatio Mexicana, RUSTIC. MEXIC. LIBER PRIMUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rafael-landivar/rusticatio-mexicana/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rafael-landivar/rusticatio-mexicana/32

Frigore nec Scytico torpent ad mania palmae;
Aere sed gaudent populus, pecudesque benigno.
Sic uberes quamquam spoliavit germine campos,
Terraque per lustrum nullis fuit apta serendis
Fructibus; at vero ex illo tot tempore foetus,
Antiquum ut vincant praesentia commoda damnum.
His ego dum modulis conabar fallere curas
Ad vaga per campos properantis flumina Reni,
Extemplo stridere trabes, reboare cavatae
Ima domus, nutare solum, tectumque moveri;
Et quae firma diu multos stetit una per annos
Ex imo verti nunc visa Bononia fundo.
Corda pavent, gelidosque quatit tremor horridus artus.
Excessere omnes domibus, consistere contra
Nec possunt, tota passim discurritur urbe.
Actus enim rabida livoris tabe Vesevus,
Postquam Parthenopem toties concusserat urbem,
Ac flavas toties consumpsit saevus aristas,
Nostras stare arces, turresque, urbemque dolebat.
Hinc sensim tenues per subterranea regna
Vestigans aditus inferna callidus arte,
Sulphureae tandem pressit vestigia venae,
Felsineam donec licuit penetrare fodinam.
Contigit ut vero nigrantes flamma cavernas,
Perniciosa nitrum, sulphurque, atrumque bitumen
Subjectis ussit facibus: Vulcanus habenis
Immissis saevit, crassisque vaporibus antri
Aera densatum violento ardore relaxat.
Protinus in gyrum laxatus volvitur aer
Hinc atque hinc: quaerit qua tellus secta dehiscat,
Irrequietus amans angusto e carcere solvi.
Mox contracta furens ingenti murmure solvit
Vincula, concutiens superam conamine molem,
Aethereum donec fusus contingat inane,
Et liber, praecepsque ruat per prata, per undas. Non secus atque olim (si sas est credere dictis) Insensus populis, flammisque Colima (7) superbus

---

Rafael Landívar, Rusticatio Mexicana. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rusticatio_Mexicana.
