# Rusticatio Mexicana 38

Rafael Landívar, Rusticatio Mexicana, LIBER TERTIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rafael-landivar/rusticatio-mexicana/38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rafael-landivar/rusticatio-mexicana/38

Haud aliter pulchri frondosa cacumina montis
Nubibus abruptis crista, se in sydera tollunt.
At vero paucis, gelidum qua respicit axem,
Undat aquis clivus: multo tamen amne profusus
Usque fluit, pelago saevit qua turbidus Auster,
Humectatque vagis Australia terga fluentis,
Quem circum densa montem tegit arbore lucus
Incomptus ramis, tenebrisque obductus opacis,
Quas genus aligerum modulis oblectat acutis,
Praesertim teneram foveat si semina prolem.
Ast loca radici populus vicina profundae
Excolit, & duro tractat versata ligone.
Nunc fruges teneras, Cereris nunc semina sulcis
Spargens, nunc ramos figens ex arbore demptos.
Hinc etiam vario distinguit gramina flore
Cum violis calthas, cum nardis lilia miscens,
Quae montem gemmis propria statione decorant.
Sola venenatis florum Regina rubetis
Usque rubescentes foetus cum lucibus aequat
Florida perpetuo distinguens munere prata.
Turba tamen solers Australia terga frequentat,
Maturos citius lectura ex arbore fructus,
Fervida quod pingui tellus uligine laeta
Largius edat opes nigra spectabilis umbra.
Sic Platanos, sic Pruna manu, Citrosque, Nucesque Innumerosque alios foetus plebs Inda legebat. Fertilis assiduis terrae proventibus uber. Insuper in magnos se mons abscindit hiatus
A summo passim porrectos culmine ad imam
Radicem; sed quos soliis virgulta tenellis
Undique distinguunt, annosa & robora densant,
Exuto donec demissa per aequora fastu
Planet iter, purisque riget fata laeta fluentis. Nubes vesHis prudens opibus rarum natura jugavit pertina. Portentum, celsum decorat quo prodiga clivum. Occiduas siquidem properat cum Phaebus ad undas, Obvia quotidie medium praecingere montis, Gaudet inaccessi candenti ex vellere nubes. Lenta gradu primum madido procedit ab Austro Parrhasium simulans cursu petere ardua plaustrum:

---

Rafael Landívar, Rusticatio Mexicana. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rusticatio_Mexicana.
