# Rusticatio Mexicana 41

Rafael Landívar, Rusticatio Mexicana, LIBER TERTIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rafael-landivar/rusticatio-mexicana/41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rafael-landivar/rusticatio-mexicana/41

Non ita bis seni famosa palatia Reges
Construxere olim, fastus monumenta superbi,
Ad laetas Nili saecunda uligine ripas,
Cum sibi praeclarum duodeno pignore nomen
Perpetuare ardent, famamque extendere in aevum;
Ut miram dives decorat natura cavernam.
Rupis in adversa, fluviique parte sinistra
Tollitur undosas collis saecundus ad oras,
Plurima quem crispa myrteta virentia fronde
Exornant, densusque tegit frondentibus ulmis
Lucus, & alituum recreat pennata sonoris
Turba modis, vario corpus distincta colore.
Pica (3) tamen forma, multisque coloribus aucta
Unguibus e trunco pendens inversa recurvis
Rauca sonat, crocitatque rudis per culmina montis. Es: tamen adverso multo spectabilis antro, Dum (3) Picam appello aveni Ganseyn dictam (Stal. Rara.) Psittaco majorem, cauda oblonga, miraque colorum variatate distinctam, quod Pica figuram aliquomodo referat. Neque enim aliud lingua latina verbum suppeditat.

---

Rafael Landívar, Rusticatio Mexicana. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rusticatio_Mexicana.
