# Rusticatio Mexicana 55

Rafael Landívar, Rusticatio Mexicana, LIBER QUARTUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rafael-landivar/rusticatio-mexicana/55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rafael-landivar/rusticatio-mexicana/55

Exactosque dies primo nascentis ab ortu.
Purpureo siquidem replet Conchylia fuco,
Ardua cum crescens extollit cornua Luna (4).
Si vero defessa suos contraxerit ignes,
Tardaque cornigero sensim fulgore senescat,
Desine spumosam reptare per aspera concham,
Ni velis ingratum frustra tolerare laborem.
Nec latet haec Indam prudens industria
gentem:
Quaerit enim pubes aspris Conchylia ripis
Immemor omnino donantis munera Phoebes.
Non tamen insipiens cyathis educit ab altis,
Elicietve cavo pretiosum Murice succum,
Ni prius attento perlustret lumine coelum.
Ast ubi Luna novis orbis fastigia bigis
Irradiat, pubes brevibus munita lapillis
Extrahit e cyatho conchas, frangitque sub ictu (5).
Cauta tamen dextra quaerit; prompteque recludit
Purpureum tumido conclusum ventre colorem.
Mox detecta super ducto Conchylia filo,
Murice gossipium rutilo, vel serica tingit,
Littora cui numquam similem Sarrana dedissent.
Fulgenti, vivoque micant fucata liquore

---

Rafael Landívar, Rusticatio Mexicana. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rusticatio_Mexicana.
