# Rusticatio Mexicana 58

Rafael Landívar, Rusticatio Mexicana, MEXICANAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rafael-landivar/rusticatio-mexicana/58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rafael-landivar/rusticatio-mexicana/58

Sortitum magnas turpi sub corpore dotes.
Huic ternas vegetum corpus non longius ulnas
Flexibiles duplici circumdant ordine crines:
Subter enim dura rorantes pelle capillos
Exilis latitat non major pollice villus
Villus ab augusto decoratus vertice Regum,
Mollia quod blando superet prope serica tactu.
Ille caput quadrum, parvosque attollit ocellos,
Exiguamque aurem, quae ferme clauditur orbe,
Et rictum duris mordacem dentibus armat,
Robora queis cinctus sylvis annosa recidit,
Ac diris palmas compressus morsibus urget.
Tum natura manus digitis instruxit aduncis,
Unguibus & digitos munivit provida duris,
Plurima quos vigiles adhibent ad munia Fibri.
Ast alio donat deformes munere calces:
Nam teretes fortis digitos membrana revincit,
Ut magnos quadrupes temnat fluviosque, lacusque. Hinc etiam miranda tibi rarissima cauda Undique multiplici squama vestita rigenti, Atque oleo, aut crassa semper pinguedine fusa, (Quam servat quatuor tectis sub ventre crumenis
Et cui Castoreum dixit de voce Machaon.)
Obsistat nocuo prolixa ut cauda madori.
Sed turpes quamvis, insuetosque induat artus,
Attamen ingenuos sortitur bellua mores.
Hinc, nec dente ferox duros in praelia poscit
Invida quos rabies in se commoverat hostes,
Nec nimia fragilis pellecta cupidine rerum

---

Rafael Landívar, Rusticatio Mexicana. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rusticatio_Mexicana.
