Latin · Dactylic hexameter
6
Rafael Landívar, Rusticatio Mexicana 6
Unproofread scanNot analysed yet
Sed tantum cogor celare in corde dolorem,
Corde licet tristes erumpant impete luctus.
Quid duros ergo gemitus de pectore ducam?
Ardua praecipitis conscendam culmina pindi,
Musarumque Ducem lacrymis in vota vocabo;
Ambit enim quandoque dolens solatia pectus.
Tu, qui concentus plectro moderaris eburno,
Et sacras cantare doces modulamina Masas,
Tu mihi vera quidem, sed certe rara canenti
Dexter ades, gratumque melos largire vocatus.
Urbs erat occiduis procul hinc notissima terris
Mexicus, ampla, frequensque viris, opibusque superba, Indigenis quondam multos dominata per annos: Nunc vero Hispani, populis Mavorte subactis, Sceptra tenent, summaque urbem ditione gubernant.
Plures hanc vitreo circumdant fonte lacunae,
Et blando parvas allectant gurgite puppes.
Non tamen has omnes mens est celebrare canendo:
Nam quae sepositae prospectant longius urbem,
Nec multos glomerant latices, quos fama frequentet,
Nec nitidos squamma pisces, florumque natantes
Areolas, Anatumque vadis examina pascunt.
At quae purpureos Phoebi remeantis ab umbris
Infringit radios, &quae declinat ad Austrum,
(Apta quibus flexus donat commercia rivus)