Latin · Dactylic hexameter
MEXICANAE
Rafael Landívar, Rusticatio Mexicana 60
Unproofread scanNot analysed yet
Qui queat adversum lapsus contingere littus.
Corruit annosum, secta radice, salictum,
Oppositasque super considens fluminis oras
Adnectit ripam, ceu pons aptatus, utramque.
Littora cuncta sonant, magnoque excita fragore
Saepius Echo cavis resonat vocalis in antris.
At Fiber impavidus salicem tellure revulsam
Conscendit, tensique recidit brachia trunci.
Ut solet interdum teneris bellator ab annis
Fundere tela gravi sonitu raptata per auras:
Turba repentino jaculi stridore pavescit;
Ille tamen saevos fertur generosus in hostes:
Haud secus impavido labentis murmura corde
Excipit, &pubes urget nemorosa laborem.
Impigra mox ripas se fundit turba per omnes:
Quisque suas explet partes, sua munera quisque.
Pars findunt teretes frondoso littore truncos,
Pars lentos caedit viridanti ex ilice ramos,
Et pars argillae cumulos humentis acervat.
Fervet opus, Sylvamque cohors operosa fatigat.
Ut vero prudens operi jam cuncta paravit,
Hic truncum, hic ramos compressos dentibus ulmi,
Hi patulo vectant argillam syrmate caudae;
Omnia quae pubes portat delecta natatu.
Truncum sub teretem, pontemque salignum,
Cunctaque sudanti populo studiosa ministrat.
Ad salicem denso glomerantur in agmine fabri