Latin · Dactylic hexameter
MEXICANAE
Rafael Landívar, Rusticatio Mexicana 69-2
Unproofread scanNot analysed yet
Illa dolum potat, tantique ignara pericli
Funus inexpletis deglutit faucibus atrum:
Non aliter falso decepti munere Fibri
Tranquillam mutant violento funere vitam.
Saepe tamen laqueis astutam fallere gentem
Venantes taedet, magnoque angore fugacem
Exspectare diu, sylvisque absumere luces.
Hinc juvat umbrosos canibus praecingere saltus
Versutosque procul cives invadere telis.
Ut siquidem pavidos fidi cinxere molossi,
Fulmineum subito jacitur magno impete plumbum,
Effunditque solo morientem vulnere Fibrum.
Castoreum primum quatuor medicina crumenis
Castoreum.
Extrahit, aegrotis aptum latura juvamen;
Quod mox in tetrum deformat cana venenum
Omnia quae facile suevit mutare vetustas.
Membra dein pecoris pretioso vellere nudant
Venantes, spoliisque ferae vaga turba potita
Nunc caput elatum cingit, decoratque galero,
Nunc caligas duris subtiles cruribus aptat,
Nunc etiam toto pellit de corpore frigus.
Finis Libri quinti.