Latin · Dactylic hexameter
RUSTIC. MEXIC. LIBER PRIMUS
Rafael Landívar, Rusticatio Mexicana 7-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quae vos, o miseri, quae vos dementia cepit,
Ignoti vanis tantum concedere dictis,
Ut gazas, &rura patrum, patriosque penates,
Et quidquid vobis majorum cura paravit,
Omnia praecipites cursu mittatis inerti?
Hic vigor, haec virtus animi, pectusque virile?
Ah! pudeat trepidare viros, pudeatque trementes
Femineo fugisse metu flaventia cultae.
His mulcebat herus nutantia pectora verbis,
Ignotique viri spernenda oracla monebat.
Jamque pavor sensim lassos dimiserat artus,
Cum subito mugire solum, raucoque fragore
Horrendum procul auditae resonare cavernae.
Aequora quin etiam tranquillo assueta labori
Nocte, dieque tonant sonitu concussa protervo,
Ut solet interdum nubes densata vapore,
Fervidus aequoreis quam Titan extulit undis,
Purpureas vibrare faces, atque ignibus uri,
Terrificumque ciens coelo tenebrosa fragorem
Aethera permiscet, campos, montesque tumultu:
Non aliter pinguis nigrantia viscera vallis
Inferno passim resonant turbata boatu.
His rursus concussi animi, noctesque diesque
Horrida promissae reputant praesagia cladis.
Utque propinquavit Librae Sol aureus altae,
Extemplo vallis visa est trepidare profunda,
Et nemus, excelsaeque domus, templumque maveri,
Parvaque terribili nutare mapalia motu.
Sub pedibus qua terra patet quassata vacillat,
Nec titubante gradu potis est consistere planta: