Latin
MEXICANAE
Rafael Landívar, Rusticatio Mexicana 73
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc primum bibulae crusta sociatur arenae,
Dein alia plumbi, flavae tum tegmine terrae:
Mox recludit opes, quas aut fornace solutas
Excipias, aut quae nequeant par esse labori
Merces; thesauri donec tibi copia manet
Argento-vivo e rupe elicienda tenaci.
Divitias persaepe suas dabit altera vena
Purior, &crustis nusquam comitata molestis;
Sed quae mordaci nunquam durissima ferro
Cedat, Vulcani tantum cessura furori.
Quod si laesa silex primum solvatur ad ictum,
Ocyus immensis undabunt oppida gazis. (1)
Ut tamen argenti venas novere periti,
Incipiunt montem duro perrumpere ferro,
Effodiuntque ingens repetitis ictibus antrum.
At quae principio clivo traxere cavato
Invenies passim latum neglecta per agrum.
Nam quamvis aliquae dederint opulenta sodinae
Saxa sub ingressum, reliquae dant paucula grana
Argenti, nunquam faciendis sumptibus aequa.
Divitias magnas tellus sub corde reservat,
Prodiga queis altum fodientes ilia ditat.
Hinc omnes ferro certant penetrare profunda
Thesauros donec reddat cum foenore tellus.
Ut vero collis reserat labor ille latebras,
Alta(1) Debueram venarum signa in medium adducere. Sed cum ab optimis quibusque metallariis ea omnino incerta esse noverim, unoque experimento dignosci, ab iis abstinere consultius habui. Altaque rescindit sudans operarius antra, Caligant omnes horrendae noctis in umbris, Nullaque per sectas apparet semita rimas: Pes titubat trepidus, nec fas est tendere gressum