Latin · Dactylic hexameter
MEXICANAE
Rafael Landívar, Rusticatio Mexicana 76
Unproofread scanNot analysed yet
Missile flumen aquae toties jaculatus ab ore,
Ille gravem quoties vectem suspendit ab ictu,
Saxa quoad tandem muro madefacta revellant.
His vexata silex rabidam se fundit in iram
Exitiumque viris, fatumque intentat acerbum.
Vix etenim frendens, rupta compage, dehiscit,
Cum tetrum quandoque vomit furibunda vaporem,
Qui vitam citius lethali vulnere rumpit.
Ut tamen e secto fossor cognoscit hiatu
Surgere densatum lento glomeramine fumum,
Corripit e muro corpus, properusque recedit,
Mortiferae donec fossae vapor ora requirat.
Si vero immotus sistat, paulumve moretur,
Protinus infelix fato concedit iniquo.
Non secus atque olim rabie commotus Avernus
Ore venenatam revomens ad sydera nubem
Infanda superas mactabat caede volantes
Ni peterent aliud sinuato tramite coelum.
Sin autem rupes ausit non cedere rivis,
Tunc decet omnino scalprum superare rebellem
Armatum chalybe, ac laevi mucrone coruscum
Quod bini versant juvenes, urgentque laborem.
His etenim dextra lucentia spicula adaptat,
Hic quatit a tergo repetito vulnere caelum,
Et puer interea silicem rigat ore gementem,
Hisce altum terebrant dura sub rupe foramen,
Quod plus dimidio solertia pulvere complet
Sulphureo, reliquum sabulo impletura rigenti.
Mox ingesta premit, densatisque ictibus urget, Dum cautes simulent, pulsuque astricta rigescant.