# Rusticatio Mexicana 79

Rafael Landívar, Rusticatio Mexicana, MEXICANAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rafael-landivar/rusticatio-mexicana/79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rafael-landivar/rusticatio-mexicana/79

Emanant, multisque replent spelaea fluentis,
Obvia quae grato obstant importuna labori.
Quin etiam sectas undanti fonte cavernas
Opplerunt quandoque amnes, quos tollere fossis
Antlia nulla satis densis munita crumenis:
Hoc siquidem collis sudabat largius undis,
Quo mage limosos potabat machina fontes.
Tunc decet ingestis foveam condudere saxis,
Ni vesanus opes, vitamque absumere malis.
Est tamen interdum, magnae cui copia gazae,
Qui collem transversa serit, per viscera largum
Effodiens aliud, scissa radice, foramen.
Radicem terebrat montis, Magneteque caecam
Demonstrante viam penetrat praecordia ferro,
Antra quoad gelida vectes undantia rumpant,
Excedantque suo compulsae pondere limphae,
Aequora perfundant rivis, antrumque relinquant.
Quod si rupta fluat non multo flumine rupes,
Cisternae similem limphis aptare recessum
Est opus; inque solo puteum reserare profundum,
Quo proprio nocui salientes impete rivi
Accurrant, fossaque omnes glomerentur in una,
Sub longi omnino, rectique foraminis ore.
Desuper interea taurinas lora cramenas
Suspendunt, actisque cito sub verbere mulis
Labitur in puteum divo demissus ab alto
Ventosus situlus, coelo quem prompta reducit
Antlia, turgenti vomiturum ventre fluenta.
Si tamen huic renuat puteo succedere limpha,

---

Rafael Landívar, Rusticatio Mexicana. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rusticatio_Mexicana.
