Latin · Dactylic hexameter
MEXICANAE
Rafael Landívar, Rusticatio Mexicana 80
Unproofread scanNot analysed yet
Quod multis submissa ulnis tranquilla residat,
Altera torpentes abducat machina fontes
Interiora super speluncae strata reposta;
Quam pariter muli subducti faucibus antri
Instructam situlis ipso sub colle rotabunt,
Cisternamque brevi replebunt amne crumenae,
Autlia quem labris educet prima supernis.
In superum limphis eductis aera fundo.
Ignibus, &ferro fossor sub colle labori
Insistit, dorsoque ferunt ad montis hiatum
Omnia concisae vectores fragmina cautis.
Desuper assiduus, patuloque sub ore fodinae
Insomni portam custos statione tuetur,
Fidus ubi exesis recipit marsupia frustis,
Malleolisque iterum plebi scindenda resignat,
Quae saxum saxo secernit divite vanum,
Atque alio gestat madidis sub pondere mulis,
Eruat ut venis thesauros arte peritus.
Cum vero domino pensum solvere diurnum
Fossores, avidi rursus sibi quisque laborant,
Dilaniant rupes, &terrae viscera findunt,
Ingentemque sibi congestant cautis acervum.
Postibus advectum superis ad limina custos
Excipit, &largus subito succurrit egenis.
Nunc animis frustum lapidis purgantibus offert,
Nunc Divis, Verboque Patris, castaeque Parenti,
Donaque partitur vexat quos turpis egestas.
Mox cumulum fidus medium disjungit aperte
Inque duas aequo resecat discrimine partes.