# Rusticatio Mexicana 81-2

Rafael Landívar, Rusticatio Mexicana, MEXICANAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rafael-landivar/rusticatio-mexicana/81-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rafael-landivar/rusticatio-mexicana/81-2

Peras, absconditque sagax industria furtum,
Horrenti quamvis pellatur turba fodina,
Ni prius e toto detrudat corpore vestes,
Concessa tantum quae servat casta pudorem.
Hac tamen effossor celat sub veste lapillos,
Alter in effictis crudeli vulnere plagis,
Et rigidis alter praetexit frusta capillis.
Janitor at solers attento examinat ore,
Perlustratque diu velamen, vulnera, crines:
Quae reperit domino furtim sublata reservat;
Quae vero latuere, sibi sur jure recondit
Quin domino deinceps poenis urgere latronem,
Aut raptata sibi liceat deposcere frusta.
Scilicet has semper fodiunt mercede cavernas
Impatiens tolerare jugum saex infima vulgi.
Quos inter multis, gravibusque obnoxia poenis
Improba gens latitat, plebique admixta laborat.
Turpibus addictum poenis ob crimina furem,
Crudelesque manus rorantes sanguine cernes,
Et qui perfectae ruperunt vincula vitae,
Gaudentes potius tetros habitare recessus,
Quam sacro submissa jugo supponere colla

---

Rafael Landívar, Rusticatio Mexicana. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rusticatio_Mexicana.
