# Rusticatio Mexicana 83-2

Rafael Landívar, Rusticatio Mexicana, MEXICANAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rafael-landivar/rusticatio-mexicana/83-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rafael-landivar/rusticatio-mexicana/83-2

Argentum atque Aurum fodinae.
Ost sectas dudum magno sudore fodinas
Protinus advectas opulenta in praedia cantes
Comminuam, saxisque vigil conabor avaris
Eruere argenti pretiosum pondus & auri,
Ac totum partis orbem complere talentis.
Tu, quae maerentes oculis, Fortuna, serenis
Aspicis, & velox gaudes succurrere lapsis,
Aspice terribili compressum pondere pectus,
Impensasque diu tanto conamine curas:
Promissas quondam gazas mihi fida reserva,
Dextraque contrita thesauros caute revelle:
Et gemmas dum terra dabit, dum lumina Phoebus,
Delubris suspensa tuis mea vota videbis.
Sunt procul a fossa florentes divite fundi
Chortibus insignes vastis, ac dulcibus undis,
Porticibusque amplis, puerisque, & grandibus
aulis,
Acer ubi magnas fornaces ignis adurit,
Et pistrina gravis, firmataque machina ferro
Ossa terunt collis nitidis foecunda metallis.

---

Rafael Landívar, Rusticatio Mexicana. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rusticatio_Mexicana.
