Latin
MEXICANAE
Rafael Landívar, Rusticatio Mexicana 95
Unproofread scanNot analysed yet
MEXICANAE LIBER OCTAVUS. Aves. Ndigenas cano ruris aves, (1) quas praedia lucis Usque renascentes donant obsonia mensis; Et quas umbroso ramorum nigra recessu Sylva tegit pictas vario splendore colorum, Et blandas resono modulantes gutture voces; &vivere rapto. Ac demum quas arma juvant, Magna quidem aggredior. Vestras reserate, Napaeae, Vallis opes, totoque omnes accersite luco Ante oculos volucres, moresque, habitusque benignae Dicite, &alternos nemoris per frondea cantus. Innumeras quondam sylvis America volantes Condidit insignes nitido velamine plumae, Egregiasque adeo dulcis modulamine linguae. Ast nullas unquam cicuratas chorte volucres Nutrierat, nullosque sinu complexa feraci Ediderat teneros pipienti examine pullos, Gal(1) De avibus in hoc libro, deque feris, ac ludis in continentibus duobus dicturus monere operae pretium duco, nequaquam mihi proposuisse omnes omnino medium adducere; quod profecto carminis hujus angustias praetera rederetur; sed nobiliores tantum, atque insigniores. Gallinas donec nobis Hispania dono Larga dedit, parcaeque tulit convivia genti. Ut vero Hispanus vectas super alta carinis Chortibus adjunxit praestantia dona volucres, Alitibus resonant omnes chortalibus urbes, Praediaque, &pagi, &miserae magalia plebis. Quis tamen has memoret, postquam Vanierius omnes