Latin · Dactylic hexameter
MEXICANAE
Rafael Landívar, Rusticatio Mexicana 99
Unproofread scanNot analysed yet
Ast Pavos gustu suaves praecedit uterque,
Lautaque regali praebent convivia luxu
Et si mactandis desint aconita molossis,
Ipsa tibi dirum praestabunt ossa venenum,
Paugilum simulat cristatus Phasidis ales,
Phasianus.
Seu fulvus fuerit, nigrave rubigine tinctus:
Mollia sed barba distinguit colla rubenti,
Imminuitque rudem formoso in corpore molem,
Non celeri volucris praestat festina volatu,
Nec celsas audet pennis conscendere pinus,
Arboris at crebro superat sublimia saltu,
Arduaque impavidum gaudet captare soporem,
Tarda tamen pennis, cursu pernice patentes
Percurrit campos, alisque, &praepete planta
Saepius eludit subeuntes pone molossos.
Quare opus est laqueis celerem captare volantem,
Caedere vel jacto lethalis fulmine plumbi,
Pinguia si mavis obsonia ponere mensae.
Sin vero Scythica chortes implere volucri
Pronus ames, laribus volucris cicurata benignis
Atria tota domus pipienti prole replebit.
Interdum binis avibus pernicibus acri
125 ChachalaCursu se tacito Phasianus foedere jungit, ca, &Pava.
Altera, quae plumbi simulat pennata colorem
Garrulitate potens, Chachalacaque nomine dicta,
Robustas nunquam gallinas artubus aequat.
Altera, quae pluma sordet velata nigranti,
Pava peregrino de nomine dicta colonis
Corporea superat gallinas mole minores.