# Arithmeticae practicae methodus facilis 11-2

Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis, EXAMEN MVLTIPLICATIONIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/11-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/11-2

EXAMEN MVLTIPLICATIONIS. Examinatur multiplicatio per diuisionem sequentem speciem. Si enim productum ex multiplicatione numerum diuidas, per alterum multiplicanium, nec esse est alterum prodire. Neque est quod aliam expectes examinandi viam: nam aliae vulga es & falsae sunt & nullo innixae fundamento. Di ce igitur prius diuisionem quam examini intendas. Duplatio & Mediatio. Solent nonnulli Duplationem et Mediationem aßignare species distinctas à multiplicatione & diuisione. Quid verò mouerit stupidos illos, nescio, cum & finitio & operatio eadem sit. Duplare enim est per duo multiplicare. Mediare verò per duo partiri, quod si hae operationes sini dissinctae, infinitae iam nobis exorientur species, triplatio, quadruplatio, &c. Sed satis de illis.

---

Rainer Gemma Frisius (with Jacques Peletier), Arithmeticae practicae methodus facilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticae_practicae_methodus_facilis.
