# Arithmeticae practicae methodus facilis 14

Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis, EXAMEN MVLTIPLICATIONIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/14

Et tandem O0T2I translato diuisore, quaero quoties 7 in 21? scribo; apud reliquas notas quotientis: factáque mul tiplicatione & subtractione nihil restat. Sed neque illud praetereundum, si interim ex multiplicatione digiti tam scripti post lineam lunarem in diuisorem, plus exurgat, quàm supra diuisorem scribitur, tum delendus erit ille digitus, & scribendus vnitate minor: idque eousque faciendum, donec ex multiplicatione numerus minor superiori euadat, vel aequalis. Vt si velim diuidere 200 aureos per 38, quaero quoties 3 in 2? scribo igitur primum 6. Sed quoniam sexies 38, scilicet 228 plus valent quàm 200, deletis 6, pono in locum eorum 5, quae multiplicata per γe, efficiunt 190. Hunc ergo numerum quoniam minor est superiori, aufero ab ipso, residuum supra signando, reliquáque perficiendo, vt antea diximus. Si igitur nihil post huiusmodi diuisionem restiterit, integre factam esse partitionem significat: sin aliquid residuum fuerit illud supra diuisorem ascribas post numerum quotientem, interiecta per medium linea. Vt si diuidam 125 per 6, restabunts, quae sic adnoto post numerum produ ctum 203. Quid vero huiusmodi numerus significet, dicetur in fractis. Exemplum igitur cape tale, Proponuntur 7336268 dies, quaeriturque propositum quot conficiant annos: Diuido igitur proueniunt numerum per 365, dies vnius anni vero dili20099 anni, & iz; dies. operationem genter perspice quam adscripsimus. ¶ Compendia aliquot Diuisionis. Diuisurus quemcunque numerum per 10, aufer ex dextra parte vnicam eamque primam figuram. reliquae enim figurae productum ostendunt: ablata, residuum. vt 3708 diuidendo per IO, exurgunt 370, restantque 8.

---

Rainer Gemma Frisius (with Jacques Peletier), Arithmeticae practicae methodus facilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticae_practicae_methodus_facilis.
