Latin
EXAMEN MVLTIPLICATIONIS
Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis 15
Unproofread scanNot analysed yet
Simili ratione diuidens per 100, aufer duas primas dextras tanquam residuas: per mille, tres: per IOOOO, quatuor: atque ita deinceps, si vltima fuerit vnitas, re liquae cyphrae. Facturus periculum rectene Examen. an secus peracta res sit, multiplica numerum productum, siue (vt vocant) quotientem per diuisorem, summae si quid post diuisionem supererat adijce. prodibit enim, si bene res habet, numerus diuidendus. ¶De Mediatione, siue per duo sectione. Mediationis operationem finitio ipsa indicat. est enm per duo partitio, quare hic praeter exemplum nihil adiecero. Mediatio. Hae sunt igitur quatuor illae species Arithmetices, per quas omnia quaecunque deinceps dicenda sunt, vel quae per numeros fieri poßibile est, absoluuntur: quare eas quisquis es ante omnia perdiscas.