# Arithmeticae practicae methodus facilis 15-2

Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis, DE PROGRESSIONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/15-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/15-2

DE PROGRESSIONE. Rogre ßionis vsum nullum alium inuenio, quàm additionis compendium. Si enim plures proponantur numeri ex ordine, se per aequales excessus superantes, talem seriem Progreßionem vocant, vt I, 2, 3. Si igitur talium numerorum quotquot sint, summam cito placet colligere, primo quot sunt numeri addendi vide: numerum hunc nota deinde adde primum vltimo, summam itidem nota: duc igitur dimidium alterius horum in alterum, prodibit omnium summa, vt 6, 10, 14, 18, 22, 26, 30, 34, 38, 42, 46. hic sunt II numeri: prtmus vero scilicet 6, cum vltimo A6, constituunt 52. per dimidium huius scilicet 26 multiplico II, prodeunt 286 summa omnium. Item 3, 6, 9, 12, 15, 18, 21, 24. in hac progre ßione sunt 8 numeri, primus cum vltimo 27, quae multiplico per dimidium alterius scilicet 4, fiunt 108 summa omnium. Huiusmodi igitur vocantur progreßiones Arithmeticae, quoniam per aequales incedunt excessus. Alia est Geometrica, dum numeri per certam incedunt rationem, siue proportionem, ita vt toties tertius secundum includat, quoties secundus primum, & toties quartus tertium, atque ita deinceps. Quod fit dum numerus quicunque per alierum multiplicatur, & deinceps productum per eundem, atque ita pergendo, quousque libitum fuerit, vel res proposcerit, vt, 3. 6. 12, 24, 48, 96. 192. Haec progreßio est in propordrupla, hoc est, quiuis sequens praecedentem quater includit. Si igitur facile ac cito velis tales numeros progre ßionis colligere in vnam summam, vltimum numerum multiplica per eum, per quem reliqui numeri sunt multiplicati, & vnde proportio nomen habet: à producto aufer primum progreßionis: residuum partire per numerum vnitate minorem, quam is est per quem multiplicasti. Quotiens siue productus ex diuisione numerus ostendet summam omnium, vt 2. 6, 18, 54 multiplica per 3, vt reliquos multiplicasti, fium 39366: hinc aufer primum, scilicet 2, restant 39364. hunc numerum partire per 2, qui est numerus vnitate minor ternario, exibunt 19682 summa omnium. At quoniam taediosum est omnes illos numeros progreßionis multiplicare, subijciam & huius negocij compendium. Primum igitur multiplica per ordinem, aliquot tantum numeros progreßionis, quibus in ordinem digestis, subscribe numeros naturali ordine progredientes, sub primo O, deinde I, 2, & caetera, vt vides in exemplo. Ex his paucis poteris progredi breui in infintum. Si enim multiplices numerum aliquem ex his in alterum, prouenit alius eo ordine collocandus, quem indicant duo numeri, duobus illis mil tiplicantibus subscripti, simul iuncti. Vt si 96 multiplices per 48, exurgit 4608 numerus nono loco deinceps collocandus: quem si in se ducas, prodibit numerus decimo octauo loco reponendus. Item, si 96 in seipsum ducas, hoc est, per OG multiplices, excrescet numerus decimo loco ponendus, eo quòd 5 & 5, decem efficiant.

---

Rainer Gemma Frisius (with Jacques Peletier), Arithmeticae practicae methodus facilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticae_practicae_methodus_facilis.
