# Arithmeticae practicae methodus facilis 16

Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis, DE PROGRESSIONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/16

Verum si progreßio ab vnitate non coeperit, non oportet duos tales numeros integros in inuicem ducere, sed prius alterum diuidere per primum, quotientem multiplicare in reliquum. Hoc doceo, vt habito vltimo numero, liceat summam omnium leuiter colligere, absque mediorum numerorum cognitione. DE REGVLA PROPORTIOnum siue Trium Numerorum. COlent alij post species istas praedictas, ingerere discentibus mox alias species fractorum, siue minutiarum ingenia ipsorum praeceptis sine vsu obruentes. Mihi satius visum est, mox vsum specierum qualemcunque per regulas indicare, ne recens iacta fundamenta sine vsu col labantur. Huic igitur rei maxime quadrabit regula illa nunquam satis laudata, Proportionum, siue Regula Trium: quae ideo hoc nominis habet, quod ex tribus cognitis numeris, quartum ignotum doceat elicere. Res breuis est & facilis, vsus immensus, cum in vsu commum, tum in Geometria ac reliquis artibus Mathematicis. Praxis igitur ta lis est, Multiplica tertium per medium: quod hinc exurgit, partire per primum: numerus ex diuisione surgens, ostendet numerum quem inquirebas. Vt si talis proferatur in medium quaestio, protribus mensibus soluendi sunt 20 aurei, quot oportebit soluere per 9 menses? Duc 9 per 20, fiunt 180, quae diuide per 3, prodeunt 6o aurei soluendi pro 9 mensibus. Aurei Menses. Menses (60 aurei Artificium vero magis consistit in collocandis ordine numeris, quàm operatione, quod hac via facile fit: Cum tres sint semper cogniti numeri, vnus tantum habet quaestionem sibi annexam, hic semper tertius esto, primus vero erit numerus alter, qui de eadem est re, secundus siue medius qui relinquitur. Exempli gratia, Facta quaestione, 7 vlnae panni constant 13 aureis, quot vlnas emero pro 39 aureis? Tertius erit hoc exemplo numerus 39, quod huic quaestionis nota adijciatur. primus igitur ac diuisor 13, quoniam eandem rem cum tertio scilicet aureos, denotat, medius 7, quem duc in 39, exurgunt 273. Hunc numerum si per 1; partiaris, habes 21 vlnas pro 39 aureis. Vlnae Aurei Auret. Gnse

---

Rainer Gemma Frisius (with Jacques Peletier), Arithmeticae practicae methodus facilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticae_practicae_methodus_facilis.
