Latin
DE PROGRESSIONE
Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis 18
Unproofread scanNot analysed yet
Oportet igitur primum numerum cum tertio eiusdem esse rei &nominis, vt si talis quaestio fiat, Per annum exoluo 80 aureos, quantum 7diebus? Non recte collocati sunt numeri, eo quòd vrimus maioris temporis sit quam vltimus. Oportebat igitur dixisse 365 diebus, persoluo 80 aureos, quot pro 7 diebus? Aut 52 hebdomadis expendo 8o aureos, quot vna? Necesse est enim vtrobique vel annos vel dies vel quamcunque eiusdem nominis rem per numerum denotari. Collocatis numeris ordine praescripto, si diuidas tertium per primum, quotientem multiplices per medium, idem prodibit ac si priori modo fuisses operatus. Quare poteris etiam hac via periculum facere, num bene operatus fueris. productus 1 4 4 Item si diuidas secundum per primum, quotientem ducas in tertium, idem etiam prodibit, vt 22dant 6G, quantum 106? diuide 66 per 22, exeunt; ,quae duc in 106, prodeunt 318. Rursus si vides primum &secundum diuidi posse facile per aliquem tertium, pone quotientes ipsorum loco primo, &secundo, tertio non variato, fiet hac via facilis operatio. pone Vel demum, si primus cum tertio, communem diuidentem admittunt, repone quotientes huiusmodi loco ipsorum, medio non euariato, reliquam deinde prosequens doctrinam regulae. Huiusmodi multa collegerit facile, qui in demonstrationibus Geometricis fuerit mediocriter versatus: quae vero discentibus sat esse putaui, non piguit adijcere, per quae &operari, &operationem confectam examinare licet. Si enim per varias huiusmodi dictas vias ad eundem attigeris scopum, recte operationem te instituisse audacter credas.