Latin
REGVLA TRIVM
Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis 24
Unproofread scanNot analysed yet
Vt in tertio exemplo, duc 7 menses in 300O, prodeunt 210OO, quae diuide per 12 menses, hoc est annum, exurgunt 1750 milites, quibus tantum sufficiet victus idem ad annum. Peliqua sunt facilia. PARS TERTIA DE regulis vulgaribus. X vna hac recula (quam verè auream licet appellare) multae diuersaeque regulae, siue Canones operandi tan quam rami ex trunco oriuntur, adeo ut in omnibus fere quaestionibus locum habeat, ac omnes Cano nes huic innitantur, tanquam fundamento seu basi, quarum vna est regula duplex, quam ex tali exemplo intelliges. Pro 20 libris cuiusuis mercis ad uectis per 30 miliaria soluendi sunt A aurei, quan tum pro 50 lib. aduectis per 40 miliaria? Si hic diligenter obserues qui numeri sibi mutuo respondeant nomine &re, &qui primi, quis medius: &duas operationes institueris secundum regulam proportionum, facile quaestioni satisfiet. Vt 20 librae dant 4 aureos, quantum 50lib. faciunt 10 aureos. Rursus dic, 30 miliaria dantIo aureos, quantum 40 miliaria? faciunt 132, aureos. 25 aureorum in A annis lucrum est, 8 aurei, quantum lucrabuntur IOO aurei in 10 annis? Dic, 25 aurei dant 8, quantum 10c? fiunt 32. Dic rursus, 4 anni dant 32, quantum 10? facit &oiureos. Item 6 aurei lucrantur8 aureos in 10 annis, in quot annis lucrifacient 3 aurei 12 aureos?