# Arithmeticae practicae methodus facilis 26

Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis, REGVLA CONSORTII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/26

REGVLA CONSORTII, siue vt dicunt Societatis. Vatuor mercatores inito consortio lucrati sunt 3ooo aureorum, sed primus attulit tantum 30 aureos, secundus 50, tertius 6o, quartus 100: in quaestionem vocatur, quantum cedere debeat vnicuique ex lucro pro pecunia sorti commissa. Haec regula parum tiam aut nihil differt a regula Trium. Collige enim omnium pecuniam collatam in vnam summam, per additionem, veluti 30, 50, 60, & 100, efficiunt 240 aureos. Iam dic 240 aurei lucrati sunt 3000 aureorum, quantum30 lucrantur? Operare secundum regulae morem: sic colliges lucrum primi, 375 aureorum. Rursus pro secundi lucro dic, 2 40 lucrantur 3000, quan tum; c? ac sic pro singulis vnam constitues regulam trium, vt semper primus siue diuisor sit summa pecuniae omnium, medius lucrum, tertio loco pro singulis ipsorum collocabis sortem. Ha bebit igitur primus 375, secundus 625, tertius 750, quartus 1250: quorum summa zo00 efficit. Ecce operatio. Diuisor C6O Fiunt 3QQQ Similis ratio est in iactura, qualis in lucro. vt

---

Rainer Gemma Frisius (with Jacques Peletier), Arithmeticae practicae methodus facilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticae_practicae_methodus_facilis.
