# Arithmeticae practicae methodus facilis 28

Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis, REGVLA CONSORTII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/28

Et si mater: habet, filio debentur 3: ergo per regulam trium, si filia accipit 4, matri debentur G, & filio 9. Hos autem tres numeros per proportionem continuam sesquialteram, de qua postea dicemus, facilius inuenies. Nunc sufficiat nosse oportere adsignari tres nume ros, tali se habentes ratione sicut 3 & – & tales sunt 4, 6, 9: nam 4 sunt; de 12, quorum 6 sunt 3. Item 6 sunt – de 18, quorum O sunt 2. His inuentis operare per regulam consortij, adde 4. 6, 9, fiunt 19. Dic 19, diuidet 3600, quantum accipiet 4? quantum 6? & quantum 9? Et facta pro singulis vna operatione cedent filiae 757 1/ aurei: matri verò 1136 73 aurei, filio 1705 /5 aurei. Tribus prolibus relicti sunt ex testamento vel alio quouis modo 7851 aurei, ea lege vt primae cedat /, alteri 3, tertiae 3. Hoc simile est cum priori. pro partibus enim inceriis statue partes certas alicuius numeri, qui ita sit diuisibilis, scilicet in 2, 3, & 4. Eum numerum si quando inuenire nescias, duc eos in inuicem, quos diuisores esse vis, vt 2in; reddunt 6, ea in A, faciunt 24: is numerus est quem quaerimus. At si tuo marte potes talem inuenire, siue maiorem, siue minorem, nihil refert, quemadmodum in nostro proposito, 12 diuidi possunt per 2, 3, & 4. Diuide igitur & repone pro prima prole 6, tanquam Z, pro secunda 4, scilicet 3, pro tertia 3, quae sunt Z ex 12. Cum his partibus 6, A, 3, progredere per regulam consortij, ut supra. Erit diuisor 13, eritque prima portio 362373, secunda 2415 75, tertia 1811 1/5. Quatuor extru xerunt aedes pro 3o00 aureis, soluet primus; cum G aureis, secundus / cum I2 aureis, tertius 8 aureis minus quam;, quartus2 cum 20 aureis quantum soluent singuli? In huiusmodi exemplis, primum quod superest vltra portiones statu tas aufer ex summa diuidenda, quod deest adde: vt pro primo aufer 6, pro secundo 12, & proquarto 20. Summa horum valet 38 aureos, sed pro tertio adde 8. aufer igitur 38 ex 3000, restant 2962, quibus rursus adde 8, fiunt 2970. Hanc summam diuide per regulam consortij, vt in praecedenti docui, quaerens numerum diuisibilem in 2, 3, & 4, scilicet 12, & ponens pro primo 6, pro secundo 4, pro tertio 8, pro quarto 3, quae coniuncta, efficiunt 21: hic diuisor esto ac primus numerus, medius 2970, tertius 6. 4. 8. 3. Inuenies sic pro primo, 8 48 12: pro secundo, 5 6 57: pro tertio, 11313: pro quarto, 4 243.

---

Rainer Gemma Frisius (with Jacques Peletier), Arithmeticae practicae methodus facilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticae_practicae_methodus_facilis.
