# Arithmeticae practicae methodus facilis 33

Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis, DE REGVLA FALSI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/33

DE REGVLA FALSI. Vliae solent ac variae praescribi regulae & quaestiones, quas si placeret omnes exequi, in volumen ingens labor noster excresceret facile. Verùm hoc non fuit nostrum mstitutum, qui omnia conamur potius in vnum caput colligere, & ad vnam methodum reducere. Quemadmodum hactenus multas variásque quaestiones, ad vnam regulam Proportionum deduximus, quibus multae similes & extant, & in dies excogitari possunt. Veluti de diuisionibus, de lucri & damni ratione, de mercede conductis, atque huiusmodi innumeris: quorum nullum tam difficile est, quin facile callenti nostra hactenus dicta, explicari poßit. Attamen cum plura sint exempla, & quaestiones, quae ad regulam Proportionum commodè reduci non poßint, visum fuit tandem, regulam quandam vniuersalem, tanquam sacram anchoram subnectere, per quam dubia reliqua poßibilia huic nostro instituto explicari possunt, & multae etiam quaestiones earum quae praecesserunt. Quamuis id multo certius fieri & longe facilius per regulam, quam vocant Algebrae, posse sciam, qua nihil vidi inter Mathematicas artes praestantius, atque elegantius. Sed cum de hac ab alijs multa dicta sint, & fortaßis à nobis per Methodum (fauente Deo Opt. Max.) dicetur, cum ea res peculiarem requirat tractatum, impraesentiarum missam facimus.

---

Rainer Gemma Frisius (with Jacques Peletier), Arithmeticae practicae methodus facilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticae_practicae_methodus_facilis.
