# Arithmeticae practicae methodus facilis 34.5-8

Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis, 34.5 to 34.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/34.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/34.5

Respondet alter, si mihi tu vnum è tuis dederis, habebo duplam tuae summae restantis: quaeritur singulorum summa. Finge priorem; habuisse: igitur si vnum acceperit à secundo habebit 4, tantundem relinquetur alteri. verum quoniam iam I dedisse intelligitur, eum huic redde: itaque habuit ab initio 5. Iam dicit priori, si mihi vnum dederis, habebo duplum tui residui: adde igitur Iad 5, fiunt G, restant autem priori tantum 2. Vides ergo 6 non esse duplum Z, immo triplum: falsa igitur fuit hy pothesis. Et quoniam duplum 2 est tantum 4, inueni autem 6, dico differentiam esse 2 cum signo plus: quoniam tantum exceßimus rei veritatem. Fingamus igitur primum habuisse 6, accipit I ab altero, itaque fient 7, tantum relinquetur alteri: verum quoniam I dedisse intelligitur, habuit ab initio 8. Iam hic petit à priori I, ita haberet 9, relinquerentur autem priori tantum 5. Rursus 9 nôn est duplum de 5, vti voluit quaestio, sed abest vnitate, cum duplum de ę sit 10: scribo igitur positionem alteram, 6 scilicct cum sua differentia I cum signo minus. Hypo- DifferenIam per posteriorem retheses. tiae. gulam duco; in I, fiunt 3. Item 6in 2, fiunt 12: summa horum valet15: summa autem differentiarum valet 3. Diuido igitur 15 per 3, exurgunt 5: tantum habuit prior: adde huic I, fiunt 6, quae relinquuntur alteri post donationem vnius: ergo prius habuit 7: quibus si prior Iadiecerit, seruabit ille tantum 4, alter habebit 8 duplum residui prioris, vti voluit quaestio. Aspiciens quidam alterius loculos, inquit, videris mihi istic habere IO0 aureos. Respondet alter, non suntIOO: verum si dimidio plus & quarta parte & tertia parte augerentur, & insuper I, tum demum IOO forent. Finge igitur fuisse 12, adde dimidium, scilicet 6, & tertiam partem 4, & quartam partem 3, & insuper I, fient 26 tantum, quae distant à 100 per 74. Scribe igitur 12 cum differentia 7A, & signo minus. Rursus pone esse 2 4 aureos, quibus adde dimidium 12, tertiam partem 8, & quartam partem 6, & I, fient 51, quae distant a 100 per 49. Hypo. Diffe. Nota igitur 24 cum diffe 12 —4 rentia 49, & signo minus: & quoniam signa sunt similia, 24 multiplica 24 in 74, exunt 1776. Item 12 in 4 9, exurgunt 5 88, quae aufer ex 1776, restant 1188: similiter aufer 49 ex 74, restant 25, diuisor operationis. Diuide ergo 1188 per 25, exurgunt 47 /23, tot habuit aureos: quorum dimidium 2375, tertia pars 15 /3, quarta pars I1.

---

Rainer Gemma Frisius (with Jacques Peletier), Arithmeticae practicae methodus facilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticae_practicae_methodus_facilis.
