Latin
DE REGVLA FALSI
Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis 35
Unproofread scanNot analysed yet
13: quae omnia simul efficiunt 9 9: quibus si vnum adieceris, 1OO excrescunt. Hic obiter notandum, ponendos esse numeros qui apti sint ad quaestionem: vt quoniam dimidium; 3, &Zeiusdem numeri debebam adijcere, ponendus numerus diuisibilis in 2, 3, &4: sicque difficultates maximas &labyrinthos quasi fractionum siue minutiarum effugeris. Quidam habet argentea duo pocula, cum vno cooperculo quod valet 16 aureos: id si priori poculo addas, valebit quadruplum alterius, sin alteri adijcias, valebit hoc triplum prioris, quantum igitur singula valent pocula? Demus primum valuisse 4: his adijcio I6, exurgunt 20, quae sunt quadruplum alterius, ergo alierum va luit 5. his rursus adijcio 16, exurgunt 21, quae debebant esse triplum prioris, scilicet 12: superat igitur rem ipsam 9. Rursus si ponam primum poculum 8, erit alterum 6, quibus adiectis 16, exurgunt 1 2, quae absunt à triplo prioris scilicet Hypo. Diffe. Multiplica igitur 4, in 2, exeunt 8. Item 8 in 9, fiunt 72: quae adde (quoniam signa dißimilia sunt) erunt 80. Itidem adde differentius; quae constituunt 11. Diuide iam 8O per 11, fient 7 ξ: tantum valuit prius poculum: quibus adde I6, erunt 231. ,cuius à valet; ,tantum valebat alterum poculum. Cisterna quaedam tres fistulas in imo fundo obtinet, sed meatus sunt inaequales. maiori enim aperto effluit omnis humor 1 hora: mediocri aperto effluit in 2horis: minimo vero seorsum aperto, humor in; horis effluit: quaestio est, si omnia3 aperiantur foramina, quanto temporis spacio humor omnis poßit effluere? Finge in vna hora, hoc est 6o minuus, &tribue Cisternae ali0E ij quam certam mensuram pro libito, sitque I2 amphorarum.