# Arithmeticae practicae methodus facilis 36

Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis, DE REGVLA FALSI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/36

Iam vides in vna hora propter maius foramen, omnem effluxurum liquorem, hoc est 12 amphoras: ratione minoris G, dimidium scilicet: ratione minimi 4, tertiam scilicet partem, quae omnia efficiunt 2 2, cum tamen vas positum est tantum 12 continere amphoras, ergo supersunt 10. Rursus pone dimidiam horam, hoc est 30 minuta: ergo effluxerit ratione maximi foraminis 6, ratione mediocris3, ratione minimi 2, quae omnia efficiunt II, debebant effluere 12, deest igitur I. Operare secundum regulam, inuenies 32 minuta temporis, & 7 minuti vnius. Hypo. Diffe, Simile est, Potator quidam solus exhaurit cadum vini in 20 diebus: seruata proportioverùm si vxor eum iuuerit ne bibendi, 1 diebus vini tantundem absumunt: quanto ergo tempore sola vxor totum vas exhauriet? Rursus tribue vino aliquam mensuram scilicet 12, aut quemuis alium numerum: nempe 20 mensuras, ergo maritus 12 diebus 12 mensuras bibit, vxor reliquum,8 scilicet. Die igitur per regulam Proportionum, & mensurae bibuntur ab vxore 12 diebus, quanto tempore 2.° facit 30 dies. Itaque regula falsi non habes opus, cum tamen & per eandem fieri potuisset. Narrat Vitruuius, lib. 9, cap. 2. cum Hiero rex statuisset Dijs suis votiuam offerre coronam ex puro auro, mandasse id negocij fabro, qui (vt saepe solent) sublata auri portione, argenti tantundem commiscuit. Quod quidem furtum citra Coronae iam confectae laesionem, deprehendit Archimedes Syracusanus hunc in modum. Confecit massam ex auro puro eiusdem ponderis cum Corona facta. Similiter aliam ex argento puro massam eiusdem ponderis: dein tria haec sigillatim in labrum aqua ad summum refertum immisit: effluentem aquam subiecto altero vase diligentißimè excepit, atque hinc auri argentique portionem deprehendit Verum praxim Vitruuius uon adiungit: idcirco nos doctrinae gratia fingamus pondus Coronae, duarumque sicillatim massarum fuis se 5 lib. Effluxisse praeterea dum aurea massa de mitteretur in labrum3 lib. aquae, dum Corona im mergeretur 33lib. aquae, dum argentea massa de mitteretur 45 lib. Quaestio igitur est, quanta sit auri, & quanta argenti coronae portio? Operare per regulam hoc pacto, Finge auriz libras: ergo relinquentur argenti2 lib. Iam dic per regulam Proportionum, 5lib. auri, dant 3lib. aquae, quantum tres lib. auri? facit I8 lib. aquae. Item 5 argenti lib. dant 42 lib. aquae, quantum 2 librae argenti? facit Iu aquae. Adde igitur aquam argenti & auri simul, scilicet 1– cum I8, exurgunt 3 3 lib. aquae: debebant autem esse,a lib. exceßimus igitur scopum per τe, quas nota cum pri ma hypothesi, scilicet 3, & signo excessus. Secundo finge auri extitisse lib.

---

Rainer Gemma Frisius (with Jacques Peletier), Arithmeticae practicae methodus facilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticae_practicae_methodus_facilis.
