# Arithmeticae practicae methodus facilis 38-2

Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis, SEQVITVR DE RADICVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/38-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/38-2

SEQVITVR DE RADICVM Extractione, Primumque de Quadratis. Vadratum Geometrae appellant figu ram planam, cuius A latera aequalia sunt inter se, omnesque anguli aequales recti, vnum vero latus costam appellant. Ta lis figura producitur, si linea quaecunque ducatur in latus, eousque quò pertingit eiusdem lineae lonνοσοοεεoe a o va σοοo0 σ ο ονoσo000 o4ο o - ο0 Quadrati numeri gitudo. Simili ratione in Arithmetica dicimus, Quadratum numerum, qui ita per vnitates collocari potest in quadrati figuram, vt omnia latera ad inuicem aequalia euadant, quales hic annotati: latus verò vnum vocamus radicèm quadratam. Ac talis numerus exurgit, si numerum quemuis ducas. hoc est multiplices, in latitudinem longitu dini aequalem, hoc est, per seipsum: veluti quinquies 5, efficiunt 25. Dicimus igitur 25 numerum esse quadratum, cuius 5 sit radix. Inuenire igitur radicem quadratam alicuius numeri, est numerum indagare, qui in se multiplicatus, constituat nume rum propositum. Hic ergo primum oportet scire nouem radices simplices, earumque quadrata, quorum cognitio dari debet ac poni, non inquiri. Habent autem se hoc modo, His cognitis, aliorum Quadrata. Radices.

---

Rainer Gemma Frisius (with Jacques Peletier), Arithmeticae practicae methodus facilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticae_practicae_methodus_facilis.
