# Arithmeticae practicae methodus facilis 38

Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis, DE REGVLA FALSI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/38

Quod dico, non quòd illius industriae ac diligentiae quicquam detraham, neque quod hanc regulam cum illa (quam Coßae dicunt) conferendam putem, sed vt excellentiam huius regulae ostendam, nostrumque in inuentione non penitus nihil valuisse ingeniolum, dum ea adijcimus, quae ab altero nunquam dicta fuerunt, quae tamen omnia à perfectione regulae Coßae antiquißimae, quàm longißime absunt, cùm certitudine, tum etiam facilitate. At quan doquidem in his exemplis, quae per secundam, ter tiam, & quartam Coßae siue Algebrae edocentur, radicum quadratarum & cubicarum necessaria est cognitio: ad harum inuentionem primum conuertere stilum ex vsu mihi esse videtur, ac eousque regulae falsi appendicem nostrum suspendere, quo necessaria huic rei, multisque alijs Geometricis, ac Astrologicis quaestionibus explicata fuerint ac praecepta.

---

Rainer Gemma Frisius (with Jacques Peletier), Arithmeticae practicae methodus facilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticae_practicae_methodus_facilis.
