Latin
SEQVITVR DE RADICVM
Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis 41
Unproofread scanNot analysed yet
Et quoniam excedunt superiorem, deletis 9 vtroque loco repone 8, ac deinde multiplica ac subtrahe vt decet. Secundo notandum, si quando diuisor in supe riori non habetur, scribenda d in quotiente, vtietiam in diuisione dictum est. Ac tum rursus incipiendum est à Canone extractionis radicum, duplando scilicet totum quotientem, &c. ve rum duplum illud ponendum est intra proxima alia puncta: vel si aliud non sequatur punctum, Exempla. absoluta erit operatio. Radix. (605 Aliud. Radix. 40, restant 32. Summa igitur huius doctrinae est. Primo inuenienda radix numeri, qui ab vltimo puncto versus sinistram est, &c. idque tantum semel. Secundo duplandum quicquid in quotiente est, idque ponendum intra puncta. Tertio diuiden dum per duplum, quaerendo quoties in supraposito habeatur. Quarto multiplicandus digitus inuentus in duplum, cum eodem digito adiuncto. Tandem subducendum, &residuum superiori loco notandum. Ex residuo vero si quod fuerit, minutias quodammodo colliges hoc pacto: Dupla radicem inuentam, dein vnitatem adijce, huic numero tanquam denominatori suprascribito residuum. Alio modo si velis partes quascunque colligere, nomen illarum partium duc in seipsum: quod deinde prodit duc in numerum cuius radix quaerenda est. Summae huius inquire radicem, radix erit numerator partium. Exempli causa, inquirere cupio radicem de 200: igitur quoniam quadratus numerus non est, volo inue nire in minutijs siue partibus eius radicem, hoc est quot centesimas vel alias partes habeat radix vl tra integra.