# Arithmeticae practicae methodus facilis 42

Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis, SEQVITVR DE RADICVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/42

Nunc ergo doctrinae gratia centesimas libet inuenire: multiplica igitur 100 in se, hoc est, in 100, exurgunt IOOOO, quae deinde du co in 200, exeunt 200c000, huius radixI414 160 quoniam er centesimae, quae sic scribi possunt go superior maior est inferiori, per regulas reductionum diuide superiorem per inferiorem, exurgunt1A & &, hoc est 32. habes igitur radicem de 200 esse 14 1/55, idque satis exacte. nam ne cen tesima quidem pars integri deest. Neque te fatiges nimis inquirendo radicem, quia si prima inquisitione non inueneris, nunquam radix dari po terit legitime operando. Nam plurimi numeri ve ris radicibus carent, atque hos surdos vocant. Examen. Multiplica radicem iam inuentam in seipsam: producto adijce residuum si quod fuerit: si tum prior summa de qua radicem inquisiuisti redierit, bene es operatus, alioqui erratum fuisse alicubi ne dubites. De Radice cubica. Quemadmodum Radix quadrata dicitur numerus, qui in se ductus numerum constituit quadratum, idque à similitudine quadratorum in Geometria, vt diximus, ita radix cubica à Cubo Geometrico nomen sortita est. Vt enim Cu bus constat primum ex ductu lateris vnius in alterum (sic enim superficies constituitur) deinde ex ductu eiusdem superficiei iam procreatae in eandem lineam lateris, qualia sunt corpora ea quae tesserae nomen habent. Ita numerus Cubicus dicitur, qui constat ex ductu numeri alicuius in seipsum, deinde ex eiusdem numeri ductu in productum. Ac talis pri mus numerus vocatur Ra dix cubica. Cubus Tessera. Figura Cubici numeri. Cubus 125. Radix 5. vt duc G in se, hoc est in 6, exurgunt 36: quae iterum multiplica per 6, exurgunt 216. Di410 63625. Atque hic rursus vt in quadratis, quot fuerint puncta, tot erunt figurae radicem cubicam numeri propositi explicantes.

---

Rainer Gemma Frisius (with Jacques Peletier), Arithmeticae practicae methodus facilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticae_practicae_methodus_facilis.
