Latin
PARS TERTIA
Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis 45-2
Unproofread scanNot analysed yet
nam quicquid deinceps restat, ne puncto quidem differt à iam dicto Canone. Ne tamen per socordiam videamur defuisse studiosis, repetemus operationem Canonis per exemplum propositum. Tripla igitur totum quotientem, scilicet 34, exeunt 1OZ, quae colloca ita vt prima sit sub figura quae proximè sequitur punctum praecedens, reliquae ex ordine: deinde rursus multiplica totum quotientem, nempe 34, in triplum scilicet 102, surgunt 3468: ea colloca sub triplo, verum vt vno loco post tripli initium sumat exordium: hic igitur numerus diuisoris vice fungitur. Vide iam quoties in superiori contineatur: quoniam ergo 3 in 17 tantum quinquies habentur, adiungeę quotientem, deinde multiplica 5 in 34 68 diuisorem: hinc crescunt 17340, collocanda sub diuisore. Secundo multiplica quadratum eiusdem digiti postremò in quotientem additi, quod est 25, in triplum scilicet 102, nascuntur 2550 notanda sunt triplo. Tertio, duc eadem 5 iam postremò in quotientem posita in se bis, hoc est cubice: oriuntur 125, statuenda sub pun cto. Tandem tria haec procreata siue producta, in vnam summam collecta, eo ordine quo posita sunt, efficiunt 1759625, quae ex superioribus extracta, nihil relinquunt. Quod indicium est, numerum propositum ab initio fuisse verè cubicum. Atque iam inuenisti radicem cubicam eius esse 345. Hic quoque idem notandum, quod in quadratis monuimus, dum per diuisionem nullus quotiens inueniri potest, scribendam esse m quotiente cyphram o, ac tum rursus incipiendum a Canone: primò triplando, triplum verò sub figura proxima à puncto praecedente ponendo, ac reliqua ex ordine. Vide exemplum sequens, 129554316: huius radix est 506, ac restant IOO. Item huius radix 8061234 est 200, restant verò 61134.