Latin
DE PARTIBVS
Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis 46-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE PARTIBVS siue Minutijs. I partium radicem quadratam vel cubicam inuenire desideras, quaere radicem numeratoris &radicem denominatoris, quae duae radicem explicabunt, vt radix quadrata de qu3, est? . Item radix cubica de τ, sunt 2. Cum vero alter eorum radice caruerit, frustra inquiras in altero, vt 27, quanuis radix quadrata de 16 detur: quoniam tamen 27 radicem quadratam non habent, dico fractionem radice carere. Contrà 27 quanuis radicem habeant cubicam, tamen fractionem carere dico radice cubica, quia 16 non habent radicem cubicam. Ita τ neque radicem cubicam, neque quadratam habent. Potest tamen in huiusmodi inquiri radix in minimis particulis, &ad sensum non fallens, per regulam antea datam de surdis numeris in integris. Qualiter verò aliae redices numerorum quales sunt quadrata quadratae, quadrata cuoicae, sursolida vt vocant, ac aliae omnes in infinitum, inquirantur, dicemus, si Deus annuerit, cum de Regula Algebrae, siue Coßae tractabimus seorsum. Iam breuibus aliquot quaestionibus vsum harum ostendemus, qui tamen in Geometria ac Astrologia, in immensum patet. ¶Quaestio prima.