# Arithmeticae practicae methodus facilis 46

Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis, PARS TERTIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/46

Atque ideò huiusmodi numeri non sunt cubici, neque eorum radix vnquam inueniri poterit, quin semper vel minimum desit vel supersit. In partibus siue fractis tamen exactè vsque adeo inquiri potest radix eorum cubica, vt parum omnino & sensum fugiens desideretur, quod hoc pacto fit: Multiplica nomina torem fractionis in se cubice: hoc productum duc in numerum cuius radix inuemenda proponitur: totius huius producti inquire radicem cubicam, ea ostendet quot tales particulas, quales scire vo luisti, contineat radix. Exempli gratia: Volo inquirere quot centesimas habeat radix cubica de 623, ob id duco in se cubice 100, fiunt 1000000, per hunc multiplico 623, exurgunt 623002000: huius radix cubica est 854, & restant 164136. Pronuncio igitur radicem cubicam de 623 esse i6, quae valent dimi166, hoc est 8 integra & è dium & 5. Ita potes non solum centesimas par tes, verum millesimas, & millesimarum millesimas inquirere: & non solùm in integris, verùm etiam in fractis siue minutijs.

---

Rainer Gemma Frisius (with Jacques Peletier), Arithmeticae practicae methodus facilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticae_practicae_methodus_facilis.
