# Arithmeticae practicae methodus facilis 47

Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis, DE PARTIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/47

Turris quaedam alta 200 pedes, in ambitu habet fossam 60 pedum: iam ab vlteriori ripa ad cacumen turris fabricanda scala est: eius longitudinem sic inuenies: Multiplica 20 in se quadrate, exurgunt 40000: similiter 6o in se, efficiunt 36c0, quae adde ad prius quadratum, nempe A0000, exurgunt 43600. huius radix quadrata, scilicet 20873 quasi, ostendit longitudinem scalae fabricandae. Cuius ratio est, quoniam hic intelligitur trigonus rectangulus, cuius duo quadrata minorum laterum perpetuò tantundem faciunt, ac maximi lateris quadratum, per penultimam primi Euclidis. Quaestio secunda. Ex eodem fundamento, si habeas scalam 100 pedum, eámque remoueas: O pedibus à turri, scies quantum protenditur in turrim. Multiplica enim 100 in se, fiunt IOOOO: similiter 20, sunt 400, quae aufer ex IOOOO, restant 9600: cuius radix quadrata per modum iam traditum inuenta, indicabit quantum in turri protenditur scala: nempe paulo minus 98 pedibus. ¶ Quaestio tertia. Proponitur ager trigonus non rectangalus, cuius tria latera sunt nota, 16, 10, 20. Verùm capacitas siue quantitas agri triangularis non potest commodè sciri, nisi cognita linea perpendiculari, ex angulo maiori ad latus oppositum, qualis est a d.quam si multiplicaueris in medietatem bc. exurgit vera area aut superficies agri. Ergo vt lineam a. d. per numeros inuenias, per decimam tertiam secundi Euclidis, multiplica vnumquodque latus in se, fiunt 100, 256, & 400: deinde adde duo maiora quadrata, scilicet 256, cum 400, exurgunt 656. Hinc aufer minimum quadratum, scilicet 100, restant 556: haec media semper, fiunt 278, ea diuide per maximum latus, scilicet 20, fiunt 133 linea de. semper, maior scilicet portio basis: ergo reliqua b d.. Iam vt habeas lineam a d, duc in se 6τe fiunt 37 733. Item duc in se 10, fiunt IOO: aufer minus à maiori, restant 62 ie, cuius radix quadrata longitudinem a d, perpendicularis ostendit, videlicet, circiter 7 70 & 1/5 vnius decimae: quae si multiplices per dimidium basis, nempe IO, exurgunt 79: tantum continet area trigoni ac amplius paulò plus?.

---

Rainer Gemma Frisius (with Jacques Peletier), Arithmeticae practicae methodus facilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticae_practicae_methodus_facilis.
