# Arithmeticae practicae methodus facilis 5-2

Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis, REGVLA TRIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/5-2

REGVLA TRIVM euersa. N praecedentibus omnibus exemplis ac alijs infinitis, semper ea est ratio quarti numeri ad tertium, quae est secundi ad primum. Atque ideo quanto tertius maior fuerit, tanto & quartus. In quibusdam vero exemplis, contraria penitus ratio est, ita vt quanto tertius maior fuerit, tanto quartus mi nor euadat. Veluti si modius tritici vaeneat 8 großis, tum pendet panis vnius großi 6 libris: quaestio est, quantum deprimet panis eiusdem precij, dum eadem mensura tritici valet tantum S grossos?

---

Rainer Gemma Frisius (with Jacques Peletier), Arithmeticae practicae methodus facilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticae_practicae_methodus_facilis.
