# Arithmeticae practicae methodus facilis 53

Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis, DE PROPORTIONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/53

DE PROPORTIONE, Pars Quarta. Roportionem appellant Mathematici diuersarum quantitatum ad inuicem habitum seu rationem. Ac pri mum in triplicem distinguitur: In Musicam videlicet, quae concentuum seu tonorum ad inuicem symmetriam tractat: In Arithmeticam, quae secundum qualitatem excessus proportionem metitur: veluii si dicat quis, 12 ad 8, eam ha bere rationem, quam16 ad 12, eo quòd vterque excessus aequalis sit. Demum in Geometricam, quam impraesentiarum tractamus. Ea est duarum eiusdem generis quantitatum certa ad inuicem ha bitudo. Diuiditur in duplicem proportionem: nempe aequalitatis & inaequalitatis. Proportio aequalitatis est, dum duae quantitates aequales ad inuicem comparantur, vt 6 ad 6, 100ad 100. De hac nihil amplius dicendum est. Proportio mae qualitatis, quae est dum duae inaequalis quantitatis, eiusdem tamen generis, ad inuicem conferuntur, diuiditurque in proportionem maioris maequalitatis & minoris, quae sanè non alia ratione dißident, quam quòd in illa maior ad minorem confertur, vt G ad I, sextuplam ha bet proportionem, contra I ad 6 proportionem subsextuplam habet, atque haec minoris inaequalitatis est. Verum cum hae non differant nisi per dictionem sub, quam minori semper addunt, quicquid de vna dicitur, de altera intelligendum est pariter. Proportio igitur maioris inaequalitatis & minoris, diuiditur in quinque species praecipuas, scilicet Multiplex, Superparticulare, Superpartiens, Multiplex superparticulare, & Multiplex superpartiens. Multiplex est, cum maior minorem aliquoties exacte continet, idque amplius quàm semel, veluti 1O ad 5, item 8 ad 2. Cum igitur maior minorem bis continet exacte, tunc vocatur dupla proportio: si ter, tripla: si quater, quadrupla: ac sic de reliquis ex ordine.

---

Rainer Gemma Frisius (with Jacques Peletier), Arithmeticae practicae methodus facilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticae_practicae_methodus_facilis.
