Latin
DE PROPORTIONE
Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis 54
Unproofread scanNot analysed yet
Superparticularis proportio est, quum maior quantitas minorem continet semel, ac vnam tantùm particulam minoris: veluti 3 ad 2, proportionem habet sesquialteram: 4 ad 3, proportionem sesquitertiam: II ad IO, proportionem sesquidecimam: ita enim nomina imponuntur omnibus. Verum hic notandum est, huiusmodi nu meros ad minimam habitudinem reduci debere, quod facilè fit, diuisa maiore quantitate per mino rem, &fractione residua reducta ad minimos numeros, quibus scribi poßint, per Canones in mi nutijs datos. Vt si proportionem, quae est inter &12 explicare placet, diuide 15 per 12, exurgunt 11/: est igitur proportio sesquiquarta. Item 16 ad I4, proportionem habet 17, hoc est sesquiseptimam, ac simili via de alijs iudicandum. Initium enim nominis est semper dictio sesqui: dein de à denommatore fractionis ex diuisione proue nientis perficitur. Superpartiens est, cum maior quantitas minorem semel complectitur, ac insuper aliquot mi noris particulas: vt; ad 3, proportionem habet su perbipartientem tertias, continet enim ę semel 3, ac insuper2 tertias. Nomen igitur huius proportionis à super, initium sumit. medium est ex numeratore fractionis, ex diuisione prouenientis: clauditur ve rò à denominatore eiusdem fractionis.