# Arithmeticae practicae methodus facilis 54

Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis, DE PROPORTIONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/54

Superparticularis proportio est, quum maior quantitas minorem continet semel, ac vnam tantùm particulam minoris: veluti 3 ad 2, proportionem habet sesquialteram: 4 ad 3, proportionem sesquitertiam: II ad IO, proportionem sesquidecimam: ita enim nomina imponuntur omnibus. Verum hic notandum est, huiusmodi nu meros ad minimam habitudinem reduci debere, quod facilè fit, diuisa maiore quantitate per mino rem, & fractione residua reducta ad minimos numeros, quibus scribi poßint, per Canones in mi nutijs datos. Vt si proportionem, quae est inter & 12 explicare placet, diuide 15 per 12, exurgunt 11/: est igitur proportio sesquiquarta. Item 16 ad I4, proportionem habet 17, hoc est sesquiseptimam, ac simili via de alijs iudicandum. Initium enim nominis est semper dictio sesqui: dein de à denommatore fractionis ex diuisione proue nientis perficitur. Superpartiens est, cum maior quantitas minorem semel complectitur, ac insuper aliquot mi noris particulas: vt; ad 3, proportionem habet su perbipartientem tertias, continet enim ę semel 3, ac insuper2 tertias. Nomen igitur huius proportionis à super, initium sumit. medium est ex numeratore fractionis, ex diuisione prouenientis: clauditur ve rò à denominatore eiusdem fractionis.

---

Rainer Gemma Frisius (with Jacques Peletier), Arithmeticae practicae methodus facilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticae_practicae_methodus_facilis.
