# Arithmeticae practicae methodus facilis 55

Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis, DE PROPORTIONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/55

Veluti si proportionem vis explicare, quae est inter 20 & 14, diuide 20 per 14, prodeuntI1, vocatur igi tur proportio supertripartiens septimas. Item 34 ad 10, proportio est superseptupartiens decimas, vel superpartiens septem decimas, quae sic scribitur I16, Simili via in alijs procedendum. Multiplex superparticularis proportio est, cum maior minorem aliquoties continet, idque am plius quàm semel, ac praeterea vnam minoris particulam. Atque hic vt proportio est ex duabus prioribus prius dictis composita, ita nominis quo que ratio ex illis habetur, diuidendo maiorem per minorem: vt si proportionem quae est inter 15 & 7 explicare volueris, diuide I5 per 7, fiunt 2 7. Est igitur proportio dupla sesquiseptima. Item 18 per 4, proportio est 43, hoc est quadrupla sesquialtera. atque hinc non difficile est in alijs si militer nomen inuenire. Multiplex superpartiens est, cum maior minorem amplius quàm semel complectitur, & praeterea aliquot minoris particulas. Et hic nomen ex duabus prioribus proportionibus sumitur, vt proportio I1 ad 4, cognoscitur, si diuidas 11per 4, exeunt 21, hoc est, dupla supertripartiens quartas. Item 19 ad 5, rationem habet 3 1/2, hoc est, triplam superquatripartientem quintas, siue superpartientem quatuor quintas. Eadem ratio in alijs est. DE PROPORTIONE FRActorum, siue Minutiarum. Vemadmodum integrorum proportiones dinoscuntur diuidendo maiorem per minorem, eadem via partium seu minutiarum habitudines noscuntur per diuisionem eam, quae in Fractis dicta est, veluti-ad 5, proportionem habet sesquiquartam, quia? di uisae perz, efficiunt 177, siue Iξ: similiter 3 ad 3 rationem habet quadruplam sesquialteram. 3 enim diuisa per3, efficiunt A 3. ¶Qua ratione proportio quaeuis continuò extendatur. Datis duobus numeris sub certa habitudine, si vis tertium illis adiungere, qui sub eadem proportione se habeat ad secundum, qua secundus ad primum, tum duc secundum in seipsum, productum diuide per primum. Exempli causa, Volo tertium numerum inuenire in ea proportione qua se habent 2 & 6. Duc in seipsum 6, fiunt 36, ea diuide per Z, fiunt i8, hic erit tertius numerus. Ita si libet deinceps quantumuis progredi, duc vltimum numerum in seipsum, productum partire per penultimum. Haec autem regula pen det ex Regula aurea siue Proportionum. perinde enim fit ac si dicas, 2 lucrantur 6, quantum lucrabuntur 6? Tales autem numeri vocantur proportionales. ¶ De medio proportionali. Medium proportionale vocatur quantitas media inter duas, quae ita se habet ad minorem se, quemadmodum maior ad mediam. in numeris inuenitur si ducas primam in vltimam, tum pro ducti radix quadrata ostendit medium proportionale. Vt si velim inquirere medium proportio nale inter; & 12, duco 3 in 12, exurgunt 36, quorum radix est 6, medium proportionale inter; & 12. Item inter 4 & 9 eadem 6. Inter2 & 3 inte ora, duc; in /, fiunt Z, quorum radix est /- dico hinc / media esse inter / & 3:est enim vtrobique dupla proportio.

---

Rainer Gemma Frisius (with Jacques Peletier), Arithmeticae practicae methodus facilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticae_practicae_methodus_facilis.
