Latin
DE PROPORTIONE
Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis 56
Unproofread scanNot analysed yet
Duo autem media proportionalia inter quoscunque numeros inuenies hoc pacto: Minorem duc in se, productum in maiorem, quotientis radix cubica ostendit minorem numerum tanquam medium proportionale mediantem, in proportione secundum, vt inter; &24, sic inuenies duo media: duc tria in se, sunt 9: haec duc in 24, fiunt 216, cuius radix cubica 6 est. Demde vt tertium habeas ex priori regula, duc 6 in se, sunt 36: &diuide per 3, exeunt 12. Est igitur continua proportio 3, 6, 12, 24. At in multis non dari medium proportionale, non debet malè habere, cum id numerorum non ferat natura: vt inter; &8 medium proportionale est radix quadrata de 24: verum haec in numeris non potest aßignari.