# Arithmeticae practicae methodus facilis 56-2

Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis, DE PROPORTIONVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/56-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/56-2

DE PROPORTIONVM additione & subductione. T si autem vel exiguus vel nullus est vsus harum specierum in communi rerum vsu, cum tamen in Astro nomicis & Geometricis rebus sint admodum necessariae, placuit eas non omitere. Additurus ergo duas magnitudinum proportiones siue habitudines in vnam summam, hoc est, explicaturus eas per alium numerum qui vtranque rationem complectatur, statue ipsas proportiones in terminis suis in modum minutiarum, vt antea docui. Deinde multiplica denominationes has, siue (vt alij vocani) terminos, in inuicem, quemadmodum in minutijs diximus: producetur alia denominatio summam duarum proportionum complectens. Si vero plures fuerint proportiones, tum primum prioris terminos in secundae proportionis terminos multiplica: summam hanc in tertiae proportions terminos duc, atque ita deinceps ad finem progredere postrema multiplicatio summam osten det omnium proportionum. Exempli gratia, placet colligere summam proportionum quae sunt inter 6, I2, & 18. Cum igitur primi & secundi numeri proportio sit 2, hoc est dupla, secundi vero & tertij 18, hoc est sesquialtera, duco 2in 18, proueniunt2, hoc est tripla proportio. Item statuo colligendam summam proportionum quae sunt ivter 2. 4. 10. 15, 20, 28: statuo primum terminos, qui sic se habent, 1τ, 17, 13, 15. iam duco 2 in 21, exurgunt a, hoc est quintupla proportio, deinde haec ; duco in 17. prouenium 1, quae du co in 15, producuntur T, siue 10, hoc est decu pla proportio. deinde I0 haec duco in 13, prodeunt1, hoc est 14. Dico ergo summam omnili proportionum esse decuplam & quadruplam. Subductionis vero contraria ratio est. NembyGoogl pe diuidendi sunt termini vnius proportionis per terminos alterius proportionis. Sic enim ex sectione hac producentur termini excessum duarum proportionum significantes.

---

Rainer Gemma Frisius (with Jacques Peletier), Arithmeticae practicae methodus facilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticae_practicae_methodus_facilis.
