# Arithmeticae practicae methodus facilis 56

Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis, DE PROPORTIONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/56

Duo autem media proportionalia inter quoscunque numeros inuenies hoc pacto: Minorem duc in se, productum in maiorem, quotientis radix cubica ostendit minorem numerum tanquam medium proportionale mediantem, in proportione secundum, vt inter; & 24, sic inuenies duo media: duc tria in se, sunt 9: haec duc in 24, fiunt 216, cuius radix cubica 6 est. Demde vt tertium habeas ex priori regula, duc 6 in se, sunt 36: & diuide per 3, exeunt 12. Est igitur continua proportio 3, 6, 12, 24. At in multis non dari medium proportionale, non debet malè habere, cum id numerorum non ferat natura: vt inter; & 8 medium proportionale est radix quadrata de 24: verum haec in numeris non potest aßignari.

---

Rainer Gemma Frisius (with Jacques Peletier), Arithmeticae practicae methodus facilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticae_practicae_methodus_facilis.
