# Arithmeticae practicae methodus facilis 60

Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis, SSACOBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/60

A Chaldaeis) Alij tribuunt Phoenicibus, qui ob commodiorem negociationis, quam praecipuè exercebant, vsum, numerorum practicam excogitarunt: quae posteà per manus tradita in scientiam redacta est. AEgyptijs tribuitur Geometriae inuen tio. Diuidendi enim fuerunt agrorum limites, quos Nili inundationes confundebant: Chaldaeis Astro logia, qui & ipsi peculiari nomine Genethliaci & Mathematici dicti sunt. Partiuntur etiam authores) Habet & numerus Par tres species, Pariter parem, qui vsque ad vnitatem continuè diuidi potest in aequas partes, vt 32 in 16, deinde in 8, post in A, tandem in 2, vsque ad I: Pariter imparem, qui vnam tantum admittit sectionem aequalem, vt 2, 6, 10: Sic impariter parem, qui plures admittit diuisiones, sed non vsque ad vnitatem, vt 20, 36, 4 8, &c. Est igitur particeps duorum priorum, pariter pa ris & pariter imparis.

---

Rainer Gemma Frisius (with Jacques Peletier), Arithmeticae practicae methodus facilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticae_practicae_methodus_facilis.
