# Arithmeticae practicae methodus facilis 61.5-8

Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis, 61.5 to 61.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/61.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/61.5

Vt vides in exemplo. 3. 6, 12, 24, &c.) Ne hic lector frustrà distineatur, haec progreßio huc non spectat, quum ab vnitate initium non habeat. quare numerus nono loco ponendus, non est 4608 sed 1536: quod fit manifestum diuidendo 48 per primum numerum progreßionis, scilicet, 3 productum multiplicando per 96. Id enim est perpetuum in ijs progreßionibus, quae ab vnitate initium non habent. Talis igitur poterit apponi progreßio, scire numerum nono loco reponendum, multiplico 243 numerum quinario suprascriptum per 81 numerum quaternario suprascriptum, proueniunt 19683 numerus nono loco ponendus. Artificium verò magis &c. ) Hic author com modioris disciplinae gratia tradit primum & tertium numerum de eadem re esse debere. Non est tamen adeò necessarium. nihil enim refert vtrum primus cum tertio, an primus cum secundo de eadem sit re, modò diligenter attendamus eandem proportionem esse debere primi ad secundum, quae tertij ad quartum nobis ignotum. Vt si formulam ab nuthore asscriptam sic collocemus, 3, 9, 20, in idem recidet operatio: quae & directa est, & conformis doctrinae Euclidis in 19 propositione sepimi elementorum, vnde sumpta est haec regula; quantitatum. Ratio in hoc tota est, quòd nihil interest, vtrum tertius per medium, an medius per tertium multiplicetur, per I6 eiusdem septimi elementorum. Collocatis numeris ordine praescripto) Duo fo. 17. canones sequentes aequè atque primus certi sunt, tamen discentibus negotium facturi, nisi in priore tertius numerus primum, & in altero secundus exa ctè primum contineat. Vt in exemplo priore authoris 23, 48. 69, quoniam 69 continent exactè 23, in promptu est operatio. Et in altero, 22. 66, 106, quia 66 continent 22 praecise, praxis facilis est. Sed in hac positione 15, 36. 47, vbi primus nu merus neque secundum neque tertium numerat, neu tro modo operari poterit qui fractiones non didicerit. Prima ergo traditio vna omnium commodißima. Atque hic Canon generalis est). Partes ad quanlibet denominationem sic reducuntur: Per numeratorem reducendarum multiplica denominatorem earum ad quas vis reducere: productum partire per denominatorem reducendarum, prodibit numerator tui denominatoris. Vt, volo reducere? ad sextas, hoc est, volo scire quot sextas contineant duae tertiae, multiplica 6 per 2, fiunt 12: quae partire per 3, fiunt 4, numerator sextarum. Igitur 5 valent 1/.

---

Rainer Gemma Frisius (with Jacques Peletier), Arithmeticae practicae methodus facilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticae_practicae_methodus_facilis.
